PROPITII Dii

PROPITII Dii
PROPITII Dii
tum putati Gentilibus cum hominibus videndi sui copiam praebebant. Quintilianus. Declamat. 10. Quotiescumque domus fuerat gratô sopere prostrata, aderat ille, quales bumanis offerunt oculis propitii Dii, quale loetissimum Numen est cum se patitur videri. A voce prope, unde et Proesentes iidem dicti, et hae apparitiones ἐπιφάνειαι appellatae, quas inter, Divinitatis fuisse notas, diximus supra lemmate, Divinitas proesens, mortalibus. Ut autem Propitios haberent Deos, Adeste, adestote Dii, crebro in precibus suis ingeminabant, de qua veter. formula supra aliquid itidem vidimus. Atqueid aureâ aetate factum saepius, Ovid. innuit Fastor. l. 1. v. 247.
Tunc ego regnabam, patiens cum terra Deorum
Esset, et humanis Numina mista losis, etc.
V. G. Elmenhorst ad Arnobium, adv. Gentes, l. 1. et Des. Heraldum ad eundem, l. 6. ubi idem, notari Graeca voce ἵλεως, nempe τὸν πρόθυμον ἐποπτεύειν τοὺς δεομένους ac ἱλάω esse ἵεμαι λάειν ἤγουν ἐφιέςθαι ἐμβλέπειν, ex Eustathio animadvertit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • PROPRII Dii — alias Nostri, qui nobis solis faventes propitiique sunt sicut Communes Dii, qui utrisque partibus. Virg. l. 2. Aen. v. 396. Vadimus immixti Danais, haud Numine nostro. Hinc Diis suis aliquid facere dicebatur ille, qui faventibus et propitiis Diis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gott — 1. Ach du grosser Gott, was lässt du für kleine Kartoffeln wachsen! – Frischbier2, 1334. 2. Ach Gott, ach Gott, seggt Leidig s Lott, all Jahr e Kind on kein Mann! (Insterburg.) – Frischbier2, 1335. 3. Ach, du lieber Gott, gib unserm Herrn ein n… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Маны — (Manes) собственно добрые, или светлые, души умерших. Слово manes множественное число прилагат. manis, которое antiqui dicebant вм. bonus (Varro L. L. VI, 4); в позднейшей классической латыни это сл. употреблялось обыкновенно с сущ. dii, а также… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • POSTERI Dies — Kalendarum, Nonarum, Iduu, Veteribus infausti atque atri habebantur; etiam Posterum Diem nundinarum quidam observabant, ut de Augusto scribit sueton. c. 92. Hinc Posteri dies, pro atris ac infaustis. Nonius, Atri dies dicuntur, quos nunc nefastos …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”